- PSIMMYTHIUM
- PSIMMYTHIUMh. e. cerussa, e plumbariis officinis; laudatissimum in Rhodo. Fitautem ramentis plumbi tenuissimis, super vas aceti asperrimi impositis, atque ita distillantibus. Quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefectum molitur et cribratur, iterumque acetô mistô in pastillos dividitur, et in Sole siccatur aestate — vis eius ad candorem feminarum etc. Plin. l. 34. c. ult. Illô enim inter coetera, ad faciem et cutem dealbandam, feminae olim usae sunt: cuius moris meminit Hieronym. Ep. 23. Et crebris lacrimis facies psimmythiô ante sordidatae purgatur etc. Vide hîc passim, inprimis ubi de Fuco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.